CAPITE multa testabantur Veteres

CAPITE multa testabantur Veteres
CAPITE multa testabantur Veteres
Allidebant in luctu. Victorinus de Augusto, post cladem Varianam. In tantum per doluti, ut cerebri variô incussu parietem pulsaret, veste, capillôque et reliquis lugentium indictis deformis. Livius l. 25. c. 27. Postquam Asdrubalem Gisgonis venientem allatum est, flere omnes repente, et offensare capita, alii manus ad caelum tendere. Vide Plut. in Alexandro, ubi de Dario coniugis obitum lugente, et Eusebium in Vita Constantini, l. 4. c. 65. Vide quoque infra Foves. Idem verberabant, rebus improsperis. Idem Eusebius, Histor. Eccl. l. 11. c. 17. Καταῤῥηξάμενος οὐν τὴν οὐςθῆτα ὀ Α᾿πόςτολος, και κατα μεγάλης οἰμογῆς πληξάμνεος τὴν κεφαλὴν, καλόν γε ἔφη φύλακα τῆς τ᾿ ἁδελφοῦ ψυχῆς κατέλιπον. Scissuigitur vestibus Apostolus et magno cum eiulatu percutiens caput, praclarum, inquit, custodem fratris animae reliqui. Vide quoque Herodot. l. 3. ubi de Psammenito a Persis victo captoque. Potto illud inclinabant, in maestitiae et pusillanimitatis signum. Ioann. Chmacus, Pastorus l. 1. Πλὴν εἰ καὶ αὐτὰ κατα τὸν ἐκτὸς εν τοῖς προβάτοις ὁρώμενον τύπον, τὴν κεφαλὴν τῆς ψυχῆς εν τῷ καιρῷ τοῦ φλογμοῦ κάτω εἰς γῆν κλίνουτιν, ἔχομεν τὸν εἰπόντα καρείαν συντετριμμένην καὶ τεταπεινωμένην ὀ Θεὸς ουκ ἐξουδενώσει. Quod si et ipsi, iuxta externam, quae in ovibus cervitur, speciem, caput animae --- in terram versus inclmant, babemus dicentem: corcontritum et bumiliatum Dominus non in nihilum rediget. Sed et inftectebant in signum alsensus ac approbations, qui mos in Casinensi Monasterio, fotte etiam in aliis, hodiequesetvatur, ut videl. quod proponitur in Conventu, Seniores voce, iuniores capite infiexô apporbent. Petrus Diac. l. 4. c. 94. Cumque omnes tum voce, tum capitum inflexione hunc se velle (Abbatem) respondissent, etc. Galli vocant opiner du bonnet. De eius apertione, coram Magistratibus, sic Varro apud Plin. l. 28. c. 6. Capita aperri aspectu Magistratuum, non venerationis causâ iussere, sed valetudtnis, quoniam sirmiora consuetudine eâ sierent. Contra sententiam aliorum, qui honoris causâ id fieri contendunt. Cael. Rhodig. l. 3. c. 23. Cette antiquum exhibendae venerationis hunc morem fuisse, ostendit ad illa Sallustii, Histor. l. 5. c. 1. Quibus de causis Sullam in victoria Dictatorem, equo descendere, sibi uni assurgere de sella, caput aperire solitum, Cl. Freinsbemius. Et Coenum, cum Regem allocuturus esset, pro more detrabentem galeam, habes apud Cuttium, l. 9. c. 3. Atinstituti veteris fuit, nt qui Diis sacrum facetent, exceptô Hercule ac Saturnô, caput operirent, Plautus in Amphitr. Qui mos etiamnum Iudaeis servatur, caput inter orandum ephod suô tegentibus. Aeneam autem opetiendi capitis morem invexisse, dum sacris operatetur, aiunt: Hodieque Iaponenses, praeter reliquatum fere omnium gentium morem, capite opertô venerationem suam ad venientibus testantur, vide infra voce Signa etc. Obtestantes aliquem enixius tangebant illud. L. Florus l. 3. c. 14. de Tiberio Graccho: Inde cum in Capitolium profugisset, plebemque ad defensionem salutis suae, manu caput tangens, bertaretur, praebuit speciem regnum sibi et diadema poscentis, atque ita quasi iure opperessus est. Sic tangentes caput, per id iurabant, ut notatum multis; quem motem Iudaeis fuisse, patet ex interdicto Domini Matth. c. 5. v. 36. Quod Iuvencus ita expressit, l. 1.
Nec caput in proprium cuiquam iurare licebit,
Namque potestatem minimt non esse capilli
Cernitis.
Eodem pertinet Horatii illud, l. 2. carm 8. v. 5.
------ ------ Sed tu simul obligâsti
Publicum votis caput, enitescis
Pulcbrior Multô, iuvenumque prodis
Publica cura, etc.
Vide Caspar. Barthium, Animadversion, ad Stat. Tom. 3. p. 301. Nec omittendum, fixa bastis bostium capita, in victoriae symbolum. Cuius rei vestigium in Sacris, ubi Goliathi caput resectum manu praerulisse Davidem, cum ad Saulem Regem perduceretur, legimus,
1. Sam. c. 17. v. 57. Sic Sillius de Terone occisae Hasbytes caput bipennis suffigente, l. 2. v. 208.
Namque ader at totô ore erens irasque, minasque
Annibal, et caesum Hasbyten, sixique tropaeum
Infandum capitis, furiatâ mente dolebat.
Vide Keuchenium aliosque ad C. Nepotem, Catone, c. 1. magis Alcibia. de, c. 10 Quod hodieque in usu apud varias gentes, Persas inprimis, de quibus vide Pertum de Valle, Itinerar. Tom. 2. et 3 ac infra Verutum. Adde Car. Paschal. Coronar. l. 5. c. 4. et. 5. Nec Eunomiavorum capite demersô, pedibus sur sum versis suos haptizantium ritus, de quo vide infra Spado.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”